Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LUXEMBURGENSIS*

DIOECESIS LUXEMBURGENSIS AD GRADUM ARCHIDIOECESIS EVEHITUR

 

Sicut homines ad ampliorem promoti gradum vel peculiari aliquo honore exornati excitantur plerumque et ratione vivendi et operibus ad virtutes dotesque suas clarius ante aliorum oculos proponendas, quasi ex novae industriae fonte haurientes, ita quodammodo se gerunt, inter cetera omne genus Instituta, etiam illae ecclesiasticae circumscriptiones quae, ex sibi quodam singulari decore concesso, novas depromunt vires vehementioresque impulsus dein ad animarum, quae in eis degunt, incrementum adipiscendum, quod ad vitam christianam, maxime in vivida fide et in honestis moribus positam, pertinet. Qua re, Nos, cum pro certo haberemus cathedralem Ecclesiam Luxemburgensem has esse spiritales utilitates consecuturam, si quod ei signum Nostrae aestimationis daremus, decrevimus ut eam ad archiepiscopalem eveheremus dignitatem. Quapropter, iis auditis quorum intererat eorumque suppleto consensu, qui aliquid iuris in hoc negotio habebant, ex Nostrae Apostolicae auctoritatis et potestatis plenitudine his Litteris Ecclesiam Cathedralem Luxemburgensem ad gradum et dignitatem archidioecesis promovemus, quae Nobis immediate subiecta manebit, sedium suffraganearum expers. Item Luxemburgensem pro tempore sacrorum Antistitem Archiepiscopi titulo augemus et congruis iuribus ac privilegiis decoramus. Canonicorum pariter Collegium ad eandem archiepiscopalem dignitatem provehimus, cum iis omnibus iuribus et privilegiis, quae Collegiorum huius ordinis sunt propria. Ad haec exsequenda autem legamus Venerabilem Fratrem Angelum Petroni, Archiepiscopum titulo Novicensem et in Luxemburgo Apostolicum Nuntium, necessariis et opportunis datis facultatibus etiam delegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, atque onere iniuncto sincerum exemplar peractae exsecutionis ad Congregationem pro Episcopis, ubi primum id fieri poterit, mittendi. Quod denique his Litteris statuimus, et nunc et in posterum firmum esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 12, pp. 1501-1502

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana