Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CALDENSIS*

IN COLUMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CALDENSIS

 

Omnium Ecclesiarum sollicitudine urgemur ut totius Dominici gregis spirituali bono atque regimini sedula navitate consulamus. Ob eam causam, cum Venerabilis Frater Noster Alfonsus S. R. E. Cardinalis López Trujillo, Archiepiscopus Metropolita Medellensis, Conferentia Episcoporum Columbiae audita, ab hac Apostolica Sede postulavisset ut a circumscriptione ecclesiastica sua quibusdam distractis locis nova constitueretur dioecesis, Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Angelo Acerbi, Archiepiscopo titolo Zellensi, in eadem Natione Apostolico Nuntio, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Consilio pro Publicis Ecclesiae negotiis praepositorum, admotae postulationi libentes concedendum esse censuimus. De plenitudine igitur Apostolicae Nostrae potestatis, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse putant, quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Medellensi separamus integrum territorium, prout praesens civili lege circumscribitur, municipiorum vernaculo sermone nuncupatorum : Amaga, Angelopolis, Armenia, Caldas, Fredonia, Heliconia, Montebello, Santa Barbara, Titiribi et Venecia, atque simul territorium paroeciae cui nomen Santa Isabel, de la Tablaza; atque ex ita distractis locis novam condimus dioecesim Caldensem appellandam, iisdem circumscriptam finibus quibus praedicta municipia et memorata paroecia praesens terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Caldas » nuncupata ponimus, templumque paroeciale ibi exstans, Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis titulo « Nuestra Señora de las Mercedes » invocatae, ad gradum et dignitatem cathedralis Ecclesiae evehimus eique insignia, privilegia et honores tribuimus, quae ceterarum in catholico orbe cathedralium Ecclesiarum sunt. Praeterea dioecesim Caldensem suffraganeam facimus archidioecesis Medellensis eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Medellensis subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, honoribus insignitum, pariterque vero officiis, atque oneribus et obligationibus adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt, mandantes quoque ut quam primum ibi Consultorum Collegium, ad communis iuris normas, constituatur, qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Quod attinet ad congruam sustentationem Praesulis novae dioecesis, provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus necnon portione bonorum, quae ad mentem can. 122 C. I. C. a mensa archiepiscopali Medellensi ei obvenire debent. In iis vero quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem, iuris communis praescripta serventur, ratione sane habita normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Provideatur insuper ut selecti alumni seminarii, philosophicis ac theologicis imbuendi disciplinis, necnon sacerdotes quibus altiora studia complenda fuerint, Romam ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur. Quod autem attinet ad novae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris, vacante sede, electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, ad amussim serventur quae sacri canones praescribunt. Atque simul ae dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum detinent officium ; ceteri quidem sacerdotes, clerici seminariique tirones maneant incardinati vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae respiciunt ad noviter erectam dioecesim eiusque fideles et bona temporalia, a Curia Medellensi ad Curiam Caldensem de more transmittantur, in condendo tabulario servanda. Haec, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Angelo Acerbi, quem diximus, vel, absente eodem, illi qui negotia curat Apostolicae Sedis in Columbia, eisdem necessarias et opportunas tribuentes facultates quemlibet alium delegandi virum, ad effectum de quo agitur, modo is sit in ecclesiastica dignitate constitutus, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis sincerum actus peractae exsecutionis exemplar mittendi. Hanc Constitutionem Nostram nunc et in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 13, pp. 1733-1734

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana