Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ITAITUBAËNSIS*

QUADAM PLAGA DE DIOECESI SANTAREMENSI
DECUCTA PRAELATURA ITAITUBAËNSIS CONDITUR

 

De peramplis quidem Ecclesiae Santaremensis finibus edocti, preces audiendas esse censemus, quibus eius Praesul ac Pastor, audita Conferentia Episcopali Brasiliensi, modo ab Apostolica hac Sede petere non dubitavit, ut, quadam portione a sua dioecesi seiuncta uti liceat ad novam ibidem Ecclesiam condendam, ex qua complures Christifideles spiritalem certam commoditatem dehinc percipiant. Quapropter, in eandem rem consentiente Venerabili Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Brasilia Apostolico Nuntio, Nos, consensu etiam suppleto quorum interest quorumque interesse censetur, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationis pro Episcopis negotia procurantium, quam confirmamus, exque Apostolica potestate Nostra necnon harum Litterarum virtute haec decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. A dioecesi Santaremensi loca integra distrahimus, in quibus lege civili in praesens circumscriptis municipium consistit « Itaituba » quod dicunt, quo ipso novam nunc Praelaturam Itaitubaënsem civilibus eiusdem municipii finibus definitam condimus, eam ipsam Ecclesiae Belemensi de Pará suffraganeam constituentes, simul atque novae Ecclesiae pro tempore Episcopum metropolitano illius Archiepiscopi iuri subicimus. Ad eius sedem quod attinet, statuimus ut in urbe vulgo « Itaituba » nuncupata collocetur, dum paroeciale templum Deo in honorem sanctae Annae dicatum illic exstans ad templi Praelaticii gradum evehimus eique insignia una cum privilegiis et honoribus tribuimus, quibus reliqua eiusmodi templa fruuntur ; quem ad modum eius Ordinario loci pro tempore et iura facimus et onera imponimus, quae ceterorum talis ordinis Praelatorum sunt propria legeque sancita. Commonefacimus autem ut et Consultorum ibi Collegium ad statutum ius instituatur quam primum, quod in regimine novae Ecclesiae Praelato sit adiumento, et congrua eiusdem Praesulis alimenta in Curiae emolumentis fideliumque stipibus constent iustaque in bonorum portione, quae ad mentem can. 122 CIC necesse est a Santaremensi ad Itaitubaënsem obveniant. Quae cum Seminarii aedifieationem tum sacrorum alumnorum institutionem spectant, in iis praescripta iuris communis serventur, habita etiam ratione normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Respiciatur praeterea, ut selecti tirones philosophicis aut theologicis disciplinis prae ceteris instruendi, necnon sacerdotes quibus altiora studia complenda fuerint, Romam ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur. Ibi quoque dein ea adamussim retineantur, quae de Ecclesiarum particularium regimine, de bonorum ecelesiasticorum gestione, de dioecesano Administratore sede vacante eligendo, de fidelium oneribus et iuribus aliisque id genus statuta sunt. Praelatura Itaitubaënsi plane constituta, sacerdotes Ecclesiae adscripti censeantur, cuius intra fines officium habent ecclesiasticum, ceterique aut clerici aut Seminarii tirones Ecclesiae addicantur vel addicti pergant, in qua domicilium legitimum habent. Omnia denique scripta actorum documenta, quae sive ad novam Praelaturam eiusve clerum et ad fideles necnon ad bona pertinent temporalia, Curia Santaremensis curet ut ad Itaitubaënsem transmittantur. Quod reliquum est, Venerabilis Nuntius Apostolicus quem diximus, a Nobis deputatus, aut, eo absente, ecclesiasticus vir interea Sanctae Sedis in Brasilia personam gerens eis exsequendis consulat, quae hic decrevimus, onere effectori addito providendi ut certum verumque peractae exsecutionis litterarum exemplum ad Congregationem pro Epigcopis transmittatur. Has volumus Apostolicas Litteras nunc ratas esse et in posterum, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 1, pp. 5-7

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana