Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI LUDOVICI POTOSIENSIS*

NOVA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA CUIUS SEDES ERIT
IN URBE QUAM SAN LUÍS DE POTOSÍ VOCITANT, IN MEXICANA NATIONE.

 

Nihil optabilius nihilque iucundius Nobis usu venire potest quam ut ubique terrarum christianam fidem efflorescere conspiciamus dominicumque gregem augescere. Novis autem felicibusque condicionibus Nos laetantes prompta sane voluntate congruenter occurrimus. Quocirca quippe cum Conferentia episcopalis Mexicana, suffragantibus quoque locorum quorum interest Ordinariis, Apostolicae huic Sedi proposuerit ut nova constitueretur Provincia ecclesiastica cum sede, in urbe quam San Luís de Potosí indigenae vocant, consentiente etiam Venerabili Fratre Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lanriacensi, in Mexicana natione Delegato Apostolico, de consiliis Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Congregationi pro Episcopis praepositorum, Apostolica Nostra usi auctoritate, quae sequuntur statuimus et decernimus. Sancti Ludovici Potosiensis episcopalem sedem a metropolitana Ecclesia Monterreyensi separamus eandemque ad dignitatem attollimus archiepiscopalis metropolitanae Ecclesiae, additis pariter iuribus privilegiisque quae ad id genus sedes secundum iuris canonici praecepta pertinent. Nova insuper Provincia ecclesiastica constituetur Sancti Ludovici Potosiensis metropolitana Ecclesia ac dioecesibus Celayensi, Leonensi Queretarensi, a metropolitana Ecclesia Moreliensi seiungendis. Sancti Ludovici Potosiensis exinde Praesulem pro tempore ad gradum statumque evehimus Archiepiscopi Metropolitae cum iuribus aeque atque officiis quibus ad sacrorum canonum normas ceteri eiusdem ordinis fruuntur. Episcopum, qui ad praesens Ecclesiam moderatur Sancti Ludovici Potosiensis, Venerabilem scilicet Fratrem Arturum Antonium Szymanski Ramirez dignitate Archiepiscopi et Metropolitae honestamus, cum iuribus privilegiisque quae cum gradu hoc nectuntur. Ad ea demum perficienda quae has per Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem legamus Hieronymum Prigione, quemve ipse delegaverit, modo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Re proinde peracta, documenta conficiantur quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Contrariis quibusvis rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum die quinto mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 2, pp. 156-157

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana