Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TLALNEPANTLANA*

QUIBUSDAM LOCIS AB ECCLESIASTICA PROVINCIA MEXICANA
DISTRACTIS PROVINCIA TLALNEPANTLANA CONDITUR COGNOMINISQUE
EI DIOECESIS AD METROPOLITANAM DIGNITATEM EVEHITUR

 

Quoniam, ut plane constat, Ecclesiastica Provincia Mexicana civium multitudine abundat numeroque dioecesium, preces idcirco ad novam Provinciam illic instituendam, quas memoratae Provinciae Mexicanae sacri Praesules audita Conferentia Episcopali nuper ad Sanctam Sedem admoverunt, audiendas esse censemus. Hac ipsa de causa, idem sentiente Venerabili Fratre Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lauriacensi et in Mexicana Natione Delegato Apostolico, Nos, consensu eorum suppleto, quorum aut interest aut interesse existimatur, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium sacrorumque aliorum Praesulum Congregationis pro Episcopis negotia procurantium, quam ratam facimus, exque Apostolica potestate Nostra per has Litteras hic ea decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. Metropolitano Ecclesiae Mexicanae iuri dioecesim Tlalnepantlanam subtrahimus, quam ipsam ad dignitatem archidioecesis Metropolitanae attollimus, omnia ei privilegia tribuentes ac iura, quae ad eiusmodi Ecclesiarum ordinem pertinent ; novamque Provinciam Ecclesiasticam Tlalnepantlanam appellandam ibi condimus, quae nempe ex Metropolitana archidioecesi Tlalnepantlana et sibi suffraganeis constabit dioecesibus Cuautitlanensi, Texcocensi, Netzahualcoyotlensi, singulis metropolitico Ecclesiae Mexicanae iuri iam non subiectis. Novae ipsius Metropolitanae Ecclesiae Tlalnepantlanae sacrorum Antistitem pro tempore Venerabilem Fratrem Emmanuelem Pérez-Gil Gonzalez archiepiscopali necnon metropolitano insignimus honore, iuribus quidem ac privilegiis cumulatum, sed et officiis oneribusque adstrictum ceterorum Metropolitarum propriis. Quae hic statuimus, ea omnia ad effectum adducat Venerabilis quem diximus Frater Hieronymus Prigione, cui etiam facultatem facimus id delegandi ad alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, effectori onere tamen addito curandi ut certum verumque actae exsecutionis litterarum exemplum Congregationi pro Episcopis prompte mittatur. Denique Apostolicas has Litteras et nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BENARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n. 
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 10, pp. 1085-1086

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana