Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BALASORENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA BALASORENSIS AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR

 

Opportunum sane ducimus Nos, universae Catholicae Ecclesiae Pastor et Pater, Ecclesiis locorum Nostram testificari aestimationem eas ad superiorem gradum evehendo, si id iustae causae persuadeant, quales esse possunt : Catholicorum incrementum, multa sacerdotum navitas, pastoralium inceptorum copia, spes celeris progressus, et similes. Hoc enim modo ad meliora stimulantur tum ecclesiastici viri tum laici, firmiorque fit Communitas quaeque ecclesialis. Qua re, cum Praefectura Apostolica Balasorensis in iis versetur condicionibus, quas nuper diximus, Nos, audita faventi sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, pro certo habentes hoc Nostrum consilium in animarum bonum esse cessurum, Praefecturam Apostolicam Balasorensem ad gradum extollimus Dioecesis. Eam autem Metropolitanae Ecclesiae Cuttackensi-Bhubanesvarensi subicimus, eiusque episcopalem sedem in urbe collocamus patrio sermone Balasore appellata, et templum ibidem situm sub titolo Domini Nostri Christi Regis ad dignitatem efferimus Ecclesiae Cathedralis. Statuimus insuper ut interea pro Canonicorum Capitulo consultores diocesani ad normam iuris eligantur et adhibeantur. Haec omnia perficienda delegamus Venerabili Fratri Angustino Cacciavillan, Archiepiscopo titulo Amiternino atque in India Apostolico Pro-Nuntio, vel cui ipse hoc officium dederit, modo sit hic in ecclesiastica dignitate constitutus, necessariis factis facultatibus. Re denique ad effectum deducta, iubemus documenta exarari horumque sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mitti. Ad ultimum, quae his Litteris decrevimus, vim habere et firma esse volumus nunc et in posteris, rebus contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 6, pp. 539-540

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana