Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CASTELLI LIBERTATIS*

FINES ARCHIDIOECESIS CAPITIS HAITIANI ATQUE DIOECESIS
 HINCHENSIS COMMUTANTUR NONNULLISQUE LOCIS DE UTRAQUE
 DETRACTIS NOVA CONDITUR ECCLESIA CASTELLI LIBERTATIS

 

Quandoquidem ubique terrarum quantum fieri potest oportet Ecclesiis particularibus ita prospiciatur, « ut Episcopi munera sua pastoralia in iisdem efficaciter explere valeant » (CD, 22), audiendae nunc Nobis videntur preces Archiepiscopi Capitis Haitiani et Episcopi Hinchensis, qui, collatis consiliis cum Conferentia Episcopali Haitiana atque rem comprobante assensu suo Venerabili Fratre Paulo Romeo, Archiepiscopo titulo Vulturiensi illaque in Republica eo ubique tempore Apostolico Nuntio, a Sancta hac Sede poposcerunt, ut nova illic dioecesis conderetur nonnullis ex locis adhuc ad memoratas duas Ecclesias pertinentibus. Quare de consilio Congregationis pro Episcopis, quod ratum habemus, deque potestate Nostra Apostolica per has Litteras haec, quae sequuntur, decernimus atque iubemus, eo intendentes ut inter gentes Reipublicae Haitianae bonum Christifidelium debite procuretur. Ab archidioecesi Capitis Haitiani seiungimus civilem regionem, cuius vulgare nomen est Département du Nord-Est; ab Hinchensi autem dioecesi circumscriptiones paroeciales vulgo appellatas Mombin-Crochu atque Bois Laurence. Quibus locis tribus distractis simulque sumptis novam Ecclesiam particularem condimus nomine Castelli Libertatis, iisdem definitam finibus hactenus trium quae diximus locorum propriis. Unoque tempore loca paroeciarum « Pignon » et « La Victoire » ab Hinchensi dioecesi disiungimus et archidioecesi Capitis Haitiani adicimus; loca autem paroeciarum « Saut-d'Eau », « Mirebalais », « Boucan-Carré », « Las Cahobas », « Savanette » et « Belladère » ab archidioecesi Portus Principis separata dioecesi Hinchensi addimus. Statuimus ut dioecesis Castelli Libertatis nunc conditae sedes in urbe collocetur, cui nomen vulgo « Fort-Liberté », cuius paroeciale templum Deo in honorem S. Ioseph B.M.V. Sponsi dicatum ad Ecclesiae Cathedralis gradum evehimus omnibusque augemus insignibus privilegiis honoribus, quae ad reliqua eiusmodi ordinis templa pertinent. Quoniamque novam dioecesim suffraganeam archidioecesi Capitis Haitiani facimus, simul eius pro tempore Ordinarium loci honoribus insignibus privilegiis iuribus quidem auctum, sed oneribus etiam et officiis cuiusque Episcopi residentialis propriis adstrictum, metropolitico iuri Praesulis Capitis Haitiani pro tempore subicimus. Utque praesens auxilium Pastori novae dioecesis feratur in pastorali munere exercendo, iubemus Collegium Consultorum illic quam primum constitui ad normam iuris. Congrue Praesul Castelli Libertatis sustentetur tum Curiae emolumentis ac Fidelium stipibus, tum iusta ex can. 122 CIC bonorum parte, in quibus « Mitras » quae vulgo dicuntur consistunt, et ab Ecclesia Capitis Haitiani et ab Hinchensi dioecesi ad novam mensam episcopalem iam nunc deferenda. In iis deinde, quae Seminarii dioecesani aedificationem respiciunt sacrorumque alumnorum institutionem aut formationem, praescripta iuris communis serventur necnon normae retineantur ipsae a Congregatione de Institutione Catholica propositae. Opera etiam detur, ut selecti tirones philosophicis et theologicis disciplinis probe instruendi, sicut sacerdotes quibus altiora fuerint studia complenda, ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum in Urbe situm mittantur. Ibi quoque de dioecesis regimine, de bonorum ecclesiasticorum gestione, de dioecesano Administratore sede vacante eligendo, de oneribus iuribusque Christifidelium, deque aliis talibus, vigentibus standum est canonicis normis. Constitutione novae dioecesis illic ad effectum adducta, sacerdotes adscripti censeantur Ecclesiae, intra cuius fines ecclesiasticum habent officium ; in cuius autem Ecclesiae finibus ceteri clerici et Seminarii tirones legitimum domicilium habent, Ecclesiae addicantur illi. Omnia denique actorum scripta documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum et Fideles, aut ad bona temporalia pertinent, a Curiis Capitis Haitiani et Hinchensi rite ad Curiam Castelli Libertatis transmittantur, ut in condendo archivio reposita custodiantur. Quae hic statuta iubemus, ea exsequatur Venerabilis Frater Iosephus Leanza, Archiepiscopus titulo Lilybaetanus et Apostolicus nunc Nuntius in Republica Haitiana, quem ad id deputamus, facta etiam facultate id ipsum delegandi alii viro in ecclesiastica dignitate constituto, onere tamen addito curandi certum verumque de acta re litterarum exemplum Congregationi pro Episcopis cito mittendum. Quas Apostolicas Litteras Nostras ratas esse nunc et in posterum volumus, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et tricesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri decimo tertio.

ANGELUS SODANO, archiep.
      Prosecretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
 Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 6, pp. 452-454

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana