Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MINSCENSIS-MOHILOVIENSIS LATINORUM*

MINSCENSIS-MOHILOVIENSIS LATINORUM CONDITUR ARCHIDIOECESIS

 

Ex quadam praeteritorum temporum veluti caligine exsurgere communitates illas fidelium videmus, qui in Rerumpublicarum Foederativarum Socialistarum Sovieticarum Unione commorantur. Nos autem hac de re summa affecti laetitia, ecclesiastica instituta felicioribus condicionibus commodare properamus. Itaque quandoquidem Venerabilis Frater Franciscus Colasuonno, Archiepiscopus titulo Truentinus idemque apud Unionem quam supra diximus Apostolicae Sedis legatus, poposcit ut prisca Sedes Mohiloviensis episcopali Ecclesiae quae est in urbe Minscensi iungeretur atque Archidioecesis metropolitana Minscensis-Mohiloviensis Latinorum conderetur, faventibus Venerabilibus Fratribus Angelo Sodano, Archiepiscopo titulo Novacaesariensi eodemque Prosecretario Status atque Ioanne Ludovico Tauran, Archiepiscopo titulo Theleptensi et ipso Pontificiae Commissionis pro Russia Praeside, haec quae sequuntur statuimus et iubemus. Regiones civiles seu « Oblasti », ut ibidem incolae aiunt, Minsk. Mohilev et Vitebsk Archidioecesim constituent Metropolitanam, Minscensem- Mohiloviensem Latinorum appellandam, iisdem terminatam finibus quibus ad hoc usque tempus iidem « Oblasti » circumscribuntur, atque ipsius sedes in urbe quam inibi incolae Minsk appellant locatur. Ad ea demum perficienda quae has per Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Franciscum Colasuonno, Archiepiscopum titulo Truentinum, legamus, vel quem ipse delegaverit, modo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Re autem peracta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Pontificiam Commissionem pro Russia primo quoque tempore mittantur, nullis quibuslibet rebus obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio decimo mensis Aprilis anno Domini millesima nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Prosecretarius Status

IOANNES LUDOVICUS TAURAN
 
Pont. Corani. pro Russia Praeses

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 7, pp. 540-541

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana