Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MOMBASAËNSIS*

NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA IN KENIA
CONSTITUITUR MOMBASAËNSIS NOMINE

 

Cum Ecclesia Catholica in Kenia fidelium numero, operibus inceptisque pastoralibus multum creverit spemque alat fore ut in posterum magis magisque augeatur, Nos, quibus cordi est ea omnia probare et ad effectum adducere, quae tum universae, tum locorum Ecclesiae quoquo modo prodesse possint, ut ipsis Episcopis, presbyteris, religiosis Christique asseclis ibi impiger laborantibus iustae tribueremus laudis testimonium animumque adderemus ad impensiorem in dies curam adhibendam de tuta sua ecclesiali Communitate firmius constabilienda et prolatanda, statuimus novas ibi condere ecclesiasticas Provincias. Qua re, audita sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione iisque item auditis, quorum interest, novam, praeter alias, Provinciam ecclesiasticam Mombasaënsem ita instituimus, ut cognominis dioecesis ad gradum evehatur archidioecesis metropolitanae eique tamquam suffraganea dioecesis subiciatur Garissaënsis, hucusque sedi metropolitanae Nairobensi subiecta. Insuper Venerabilem Fratrem Ioannem Njenga, ad hoc usque tempus Episcopum Mombasaënsem, ad dignitatem promovemus Archiepiscopi et Metropolitae Mombasaënsis. Ad haec omnia perficienda Venerabilem Fratrem legamus Clementem Faccani, Archiepiscopum titularem Serrensem in Proconsulari et in Kenia Apostolicum Pro-Nuntium, omnibus ei factis necessariis et opportunis facultatibus, etiam alium sacerdotem delegandi, onere imposito sincerum ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione peractae exsecutionis exemplar mittendi. Rebus nullis contrariis obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Castone, Protonot. Apost. s.n. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 12, pp. 1370-1371

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana