Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KOTIDOENSIS*

IN UGANDA NOVA DIOECESIS CONDITUR

 

Florem Africanae Ecclesiae non soli Nos summa cum supremi pastoris laetitia et consolatione etiam ex longinquo conspicamur sed reliqua ferme universa catholicorum per orbem communitas mirans simul laudansque contemplatur. Progredientem vero celeriter illam fidei maturitatem atque institutionum soliditatem facile reperiri licet in dilectissima quoque Ugandae natione, ubi singuli iam ita crescunt christifidelium greges ut aegre ab uno convenienter gubernentur et adiuventur sacrorum Antistite. Venerabiles propterea Fratres Nostri, a quibus causae tractantur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, non sine probabili omnino causa suaserunt ut in aliqua Ugandae regione excitaretur ab integro nova ecclesiastica dicio. Pro certo autem habentes Nos hoc consilium plurimum commodis Ecclesiae et spiritali profectui ibidem fidelium profuturum iuvat haec quae adiciuntur ex apostolica Nostra auctoritate decernere ac fieri iubere. Dioecesim in praesentia Morotoënsem sic dividi placet in partes ut civilis regio Kotido nomine ab illa seiuncta efficiatur nova dioecesis in posterum tempus Kotidoensis quae dicetur quaeque Congregationi pro Gentium Evangelizationi subdita pariter subdatur uti suffraganea Metropolitanae Ecclesiae Kampalaënsi. In urbe insuper Kotido ipsa defigi volumus episcopalem sedem ; sed aedes sacra Beatissimae Virginis Mariae sub Maternitatis ipsius praeclaro titulo in vico vulgo Kanawat sita erit cathedrale novae huius dioecesis templum. Ob locorum ipsiusque temporis adiuncta eligentur et usurpabuntur pro canonicorum capitulo ipsi ex norma iuris consultores dioecesani. Exsequenda vero haec Nostra edicta singillatim curabit Venerabilis Frater Aloisius Robles Diaz, Archiepiscopus titulo Stephaniacensis simulque in Uganda Pro-Nuntius Apostolicus cui praecipimus ut verum usus publici dictae exsecutionis exemplum ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione perferat. Denique tandem tum haec tum cetera universa ad sacros canones huius modi in negotiis servanda servantor quam diligentissime, contrariis quibusvis rebus minime obsistentibus, et in praesens et in omne praeterea posterum tempus.

Datum Romae apud S. Petrum die vicesimo mensis Maii anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo Pontificatus Nostri decimo tertio.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Prosecretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
 Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 11, pp. 913-914

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana