Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MEKIENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA MEKIENSIS AD GRADUM VICARIATUS
APOSTOLICI ATTOLLITUR NOMINE NIHIL MUTATO

 

Quam ipsimet Nos duodecim abhinc annos ecclesialem communitatem Mekiensem constitui iure voluerimus Praefecturam Apostolicam, laetissimi quidem interea tantis cernimus effloruisse catholicae pietatis navitatisque progressibus ut nova eaque certiore et altiore collocatione inter Ecclesias locales novoque ideo canonico gradu dignissima prorsus videatur. Neque conspicuam hanc firmitatem fidei ac structurarum hanc vitae catholicae prosperitatem acceptam referre dubitamus Praefecto ipsi Apostolico undecim inibi annos sedulo operanti, clero dioecesano necnon Missionariis ex Instituto Missionum a Consolata indefatigabili quodam animi apostolici studio adlaborantibus. Quo igitur luculentius iis omnibus testimonium meritati laudis reddatur quoque magis ministri ibi cuncti ad maiora pro Christo et Ecclesia suscipienda incitentur simulque tota eadem communitas in posterum confirmetur, placet omnino quae sequuntur edicere fierique iubere. Sententiam amplexati Venerabilium Fratrum Nostrorum, causas quorum est Congregationis pro Gentium Evangelizatione moderari, Praefecturam Apostolicam Mekiensem ad ordinem gradumque ipsum Vicariatus Apostolici evehentes attollimus, cui singula iura ac privilegia id genus dicionum propria largiter tribuimus ad sacros canones, quae videlicet eiusdem erit posthac nominis eorundemque finium. Ecclesiam praeterea eam, duce scilicet Vicario ipso Apostolico, peculiaribus credimus memorati Instituti Missionum a Consolata curis, exoptantes profecto precantesque ut haec Matris Ecclesiae aestimatio et Christi Vicarii constitutio plurimum deinceps aedificando carissimo Mekiensi gregi proficiant et animis ibidem Catholicorum incitamentum verae religionis validum iniciant. Contrariis quibusvis causis neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 6, pp. 477-478

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana