Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GHIKONGOROËNSIS*

IN RUANDA NOVA DIOECESIS CONDITUR GHIKONGOROËNSIS

 

Tantis quidem progressibus triginta superiores annos tantisque christifidelium auctibus effloruerat ecclesialis communitas Butarensis in Ruandae natione ut ipsis regionis eiusdem Episcopis convenire videretur illam latissimam dicionem minores dividi in partes, quo nempe efficacius hominum evangelizatio proveheretur singulaeque inibi paroeciae salutarius regerentur. Quod ideo consilium huic exposuerunt Apostolicae Sedi fore confisi ut pontificia auctoritate optata res ad effectum rite quam primum deduceretur. Cum vero eiusdem partitionis constitutionisque causae validae Nobis usquequaque probentur, libentes profecto sententiam amplexati Venerabilium Fratrum Nostrorum negotiis praepositorum Congregationis pro Gentium Evangelizatione, hac omni de re statuimus ac fieri censemus singula quae huc subiunguntur. A finibus Butarensis dioecesis volumus civilem provinciam, cui vulgare nomen Ghikongoro, totam seiungi atque in sui iuris dioecesim novam, posthac Ghikongoroënsem nuncupandam, converti, quam praeterea Metropolitanae Ecclesiae Kigaliensi suffraganeam subdimus et iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalis autem huius Ecclesiae sedes in civitate ipsa esto Ghikongoro eiusque templum Deo dicatum ad Sacrae Familiae honorem ibidem cathedralis sit aedes in posterum, omnibus additis privilegiis ac iuribus id genus templorum propriis. Universas vero normas rationes regulas ad dioecesium constitutionem gubernationemque spectantes sacris ex canonibus iubemus iam nunc examussim adservari; qua de causa Venerabilem Fratrem Iosephum Bertello, Archiepiscopum titulo Urbis Salviae et Apostolicum in Ruanda Nuntium destinamus, ut haec consilia Nostra et iussa quam religiosissime curet exsequenda deindeque exsecutionis actus ipsius germanum exemplar ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione perferendum. Dum precantes vehementer praevidemus novae huius dioecesis constitutionem totius communitatis catholicae Ruandensis prosperitati aedificationique profuturam, praecipimus ut Apostolicae hae Litterae cunctam suam vim tam in praesens quam in subsequens omne exserant tempus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 9, p. 826-827

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana