Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KOFORIDUANA*

DE DIOECESI ACCRAËNSI, CUIUS AMBITUS GANENSI REGIONE
CONTINETUR, CUI NOMEN «EASTERN», QUADAM PORTIONE
DEDUCTA, NOVA DIOECESIS CONDITUR NOMINE KOFORIDUANA

 

Quod iusta quidem de causa nuper ii, quorum interest, id petiverunt ab Apostolica hac Sede, ut in Ganensi Regione, cui nomen vulgo est « Eastern », nova dioecesis institueretur, Nos, qui pro viribus spiritale omnium Christifidelium bonum ubique inquirimus, eiusmodi postulationi libenter concedimus. Quare, cum constet eandem rem etiam a Venerabili Fratre Abrahamo Kattumana, Archiepiscopo titulo Cebaradesensi et in Gana Nuntio Apostolico, comprobari atque foveri, ex sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quam ad Nos hodie relatam omnino confirmamus ratamque facimus, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute, fore sperantes ut aeternae dominici gregis saluti ita faveamus, haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. Exceptis locis « Akwamufie » « Apeguso-Frankadua », « Boso » et « Anuma » vulgo appellatis, quae ipsius civilis Regionis « Eastern » sunt partes, a dioecesi Accraënsi ceteras partes, in eadem quam diximus Regione sitas, distrahimus, iisdemque distractis locis novam Ecclesiam particularem condimus nomine Koforiduanam, Congregationi pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Pariterque statuimus, ut nova Episcopalis Sedes in ipsa urbe Koforidua collocetur ad cathedrale templum D.O.M. in honorem Sancti Georgii ibi exstans, utque dioecesis nunc condita ipsi suffraganea sit dioecesi Accraënsi, quae hodie altero Decreto ad gradum Metropolitanae Ecclesiae evehimus. Quae iubentes hic decrevimus, ea curet exsequenda memoratus Venerabilis Frater Abrahamus Kattumana, in Gana Nuntius Apostolicus, cui necessarias et opportunas facultates facimus, data etiam potestate, si usus veniat, rei delegandae alii viro in ecclesiastica dignitate constituto, addito utcumque onere curandi, ut ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione certum verumque peractae rei litterarum exemplum prompte transmittatur. Quod reliquum est, Apostolicas has Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 2, pp. 120-121

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana