Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ERNAKULAMENSIS - ANGAMALIENSIS*

ARCHIEPISCOPATUS MAIOR ERNAKULAMENSIS-ANGAMALIENSIS

 

Quae maiori Christifidelium bono proficiunt, ea, pro gravissimo Nostro munere Pastoris totius Dominici gregis, sedula navitate nitimur praestare. Qua re, cum Ecclesia Syro-Malabarensis a sancti Thomae Apostoli praedicatione, ut constans fert traditio, genita ac proprio venerabili et spirituali patrimonio ditata, saeculorum decursu per tot rerum discrimina in dies firmata creverit, peropportunum Nobis videtur eandem constitui Ecclesiam archiepiscopalem maiorem. De consilio igitur Venerabilis Fratris Nostri Achillis S.R.E. Cardinalis Silvestrini, Praefecti Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, Apostolica Nostra usi potestate Ecclesiam Syro-Malabarensem constituimus Ecclesiam archiepiscopalem maiorem Ernakulamensem-Angamaliensem nomine appellandam, omnibus factis iuribus et officiis, quae ad normam sacrorum canonum Ecclesiarum Orientalium eidem competunt, mandantes ut eius territorium circumscribatur finibus Provinciarum Ecclesiasticarum Ernakulamensis et Changanacherrensis atque Archiepiscopi Maioris stabilis residentiae sedes in ipsa urbe Ernakulamensi ponatur. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem, quam diximus, mittantur. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 5, pp. 398-399

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana