Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PALANGKARAIEN.*

IN INDONESIA NOVA CONDITUR DIOECESIS PALANGKARAIENSIS

 

Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, de spirituali bono Christifidelium in Indonesia degentium solliciti, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis, censuerunt nuper ibidem novam condendam esse dioecesim. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Bangiarmasina dioecesi separamus totam partem territorii civilis patrio sermone « Kalimantan Tengah » nuncupati; ex eaque novam constituimus dioecesim ab urbe principe eiusdem regionis Palangkaraiensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Pontianakensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac territorii civilis supra memorati. Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in templo exstante in urbe « Palangkaraya » atque pro canonicis consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad normam iuris; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabiles Frater Petrus Sambi, Archiepiscopus titulo Bellicastrensis atque in Indonesia Apostolicus Pronuntius vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo. 

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 11, pp. 973-974

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana