Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI IACOBI EQUITUM*

SANCTI IACOBI EQUITUM INTRA DOMINICANAE NATIONIS FINES
CONDITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA, QUAE AD DIGNITATEM
 ARCHIEPISCOPALEM ET METROPOLITANAM ATTOLLITUR

 

Sollicitam sane curam continenter adhibemus ut Domini salus quam amplissimam multitudinem attingat: qua de causa Nos aptare properamus ecclesiastica instituta ad eiusmodi proposita commodius assequenda. De consilio igitur Congregationis pro Episcopis, consentiente Venerabili Fratre Fortunato Baldelli, Archiepiscopo titulo Mevaniensi atque in Republica Dominicana Apostolico Nuntio, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Sancti Iacobi Equitum Sedem a metropolitico iure Ecclesiae Sancti Dominici separamus eamque ad dignitatem archiepiscopalis metropolitanae Ecclesiae evehimus, privilegiis porro additis et obligationibus iniunctis quae sacri canones praecipiunt.

Novam Provinciam ecclesiasticam constituunt dioeceses Vegensis, Maoensis-Montis Christi et Sancti Francisci de Macorís, quae usque adhuc ad Provinciam ecclesiasticam Sancti Dominici pertinuerunt. Sancti Iacobi Equitum Episcopum moderantem Sedem, in praesentiarum Venerabilem Fratrem Ioannem Antonium Flores Santana, dignitate Archiepiscopi et gradu Metropolitae honestamus secundum sacrorum canonum praescripta.

Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Fortunatum Baldelli, quem antea memoravimus legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

      ANGELUS card. SODANO 
               Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN         
Congr. pro Episcopis Praef.             

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, pp. 548-549

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana