Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RUNDUENSIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR IN NAMIBIAE
FINIBUS, RUNDUENSIS APPELLANDUS

 

Sollicitam sane curam continenter adhibemus ut Domini salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant et quam plurimas gentes. Idcirco nullam Nos interponere moram volumus quin cuncta disponamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, iis quoque quorum interest rogatis sententiam, haec statuimus et decernimus. Novum Vicariatum Apostolicum condimus Runduensem appellandum, qui territorium vel regionem civilem populari loquela Okavango et Caprivi atque illas partes regionum quas appellant Otjozondjupa et Otjikoto, intra fines latitudinis 20 et longitudinis 18 sitas, complectitur, quodque a Vicariatu Apostolico Vindhoekensi distrahitur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Ambrosium De Paoli legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibusvis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang.  Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, p. 553

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana