Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TELLICHERRIENSIS*

 NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA TELLICHERRIENSIS CONSTITUITUR,
CUIUS METROPOLITANA SEDES ERIT ECCLESIA EIUSDEM NOMINIS

 

Spirituali bono Christifidelium Ecclesiae Syro-Malabarensis providere cupiens, haec Apostolica Sedes anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio Eparchiam Tellicherriensem constituit. Anno quidem millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, memorata Eparchia divisa, nova Eparchia Manantoddiensis est condita. Anno autem millesimo nongentesimo octogesimo tertio, quadam parte distracta ex eadem Eparchia Tellicherriensi, Eparchia Thamarasserrensis efformata est. Cum nunc opportunum videatur eas, quas diximus, Eparchias in ecclesiasticam Provinciam erigere quo ipsae Ecclesiae artiore inter se cohaereant vinculo debitoque honore augeantur, Nos, gravissimo fungentes munere Supremi Pastoris, hanc sententiam accipiendam esse censemus. Audito igitur Venerabili Fratre Nostro Achille S.R.E. Cardinali Silvestrini, Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate Provinciam ecclesiasticam Tellicherriensem constituimus, cuius Ecclesia princeps erit Eparchia hucusque Tellicherriensis, quam ad gradum et dignitatem Metropolitanae Sedis evehimus, omnibus tributis iuribus, officiis ac privilegiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem uti suffraganeas Eparchias Manantoddiensem et Thamarasserrensem. Quae mandavimus ad effectum adducantur secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium actique negotii congrua documenta ad memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis quibus libet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 11, pp. 985-986

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana