Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MBAIKENSIS*

 IN REPUBLICA AFRICAE MEDIAE NOVA CONDITUR DIOECESIS MBAIKENSIS

 

Ad efficacius consulendum aeternae spirituali saluti atque regimini Christifidelium in Republica Africae Mediae degentium, nuper est petitum ut e divisa archidioecesi Banguensi nova constitueretur Ecclesia. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Didaci Causero, Archiepiscopi titulo Metensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, admotae postulationi concedendum esse putaverunt. Nos igitur de universi Dominici gregis bono solliciti talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab archidioecesi Banguensi separamus territorium Praefecturae civilis patrio sermone nuncupatae «Mbaiki»; ex eoque novam condimus dioecesim Mbaikensem, quam metropolitanae Ecclesiae Banguensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Mbaiki » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sanctae Ioannae d'Arc dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Didacus Causero, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 11, pp. 986-987

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana