Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DOMINAE NOSTRAE MARTYRUM LIBANENSIUM
IN CIVITATE MEXICANA
*

EPARCHIA DOMINAE NOSTRAE MARTYRUM LIBANENSIUM
IN CIVITATE MEXICANA PRO MARONITIS CONDITUR

 

Cum Christifideles Ecclesiae Antiochenae Maronitarum, qui iamdudum in Mexicanam Nationem migraverunt, consociata praesertim opera presbyterorum sui ritus, laeta incrementa, Deo benignissimo dante, feliciter cepissent, visum est ipsam Maronitarum communitatem in Eparchiam erigere ad aptius consulendum bono eorundem fidelium. Nos igitur in beati Petri Cathedra constituti deque universo Dominico grege solliciti, auditis Sua Beatitudine Nasrallah Petro S.R.E. Cardinale Sfeir, Patriarcha Antiocheno Maronitarum cum Synodo Episcoporum eiusdem Ecclesiae necnon Venerabilibus Fratribus Sergio Obeso Rivera, Archiepiscopo Metropolita Ialapensi et Praeside Conferentiae Episcopalis Mexicanae atque Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lauriacensi et in eadem Natione Apostolico Nuntio, libentes excipientes sententiam Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Nobis hoc ipso die relatam ab eius Praefecto Venerabili Fratre Nostro Achille S.R.E. Cardinale Silvestrini, summa Apostolica potestate constituimus Eparchiam Dominae Nostrae Martyrum Libanensium in Civitate Mexicana pro Maronitis, quos diximus, cunctis factis propriis iuribus atque obligationibus. Haec quidem res reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de hoc absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Pietrum, die sexto mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 3, pp. 228-229

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana