Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CUAUHTEMOCENSIS-MATERIENSIS*

PRAELATURA TERRITORIALIS MATERIENSIS IN MEXICO AD GRADUM AC
 DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR MUTATIS FINIBUS, SEDE ET NOMINE

 

Cum praelatura territorialis Materiensis, intra fines provinciae ecclesiasticae Chihuahuensis posita, hisce recentioribus annis conspicuis meritisque apostolatus operibus auctis haud parva incrementa cepisset, Venerabiles Fratres Ordinarii circumscriptionum eiusdem ecclesiasticae provinciae, Conferentia Episcoporum Mexici antea audita, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut haec praelatura territorialis ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur mutatis finibus, sede et nomine. Nos vero existimantes id in animarum bonum esse cessurum, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lauriacensi atque in memorata Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, praelaturam territorialem Materiensem attollimus ad gradum et dignitatem dioecesis Cuauhtemocensis-Materiensis nomine, quae constabit integro territorio eiusdem hucusque praelaturae necnon territoriis, ab archidioecesi Chihuahuensi seiunctis, trium municipiorum Cuauhtémoc, Riva Palacio et Cusihuiriachi nuncupatorum, quae iisdem terminantur finibus quibus municipia ipsa prout in lege civili nunc exstant. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Cuauhtémoc » statuimus, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Antonii dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia honoresque tribuimus simulque decoramus titulo ecclesiae Concathedralis, propriis item tributis honoribus et privilegiis, templum iam praelaticium Deo in honorem Sancti Petri Apostoli dicatum, quod in urbe «Madera» exstat. Praeterea dioecesim Cuauhtemocensem-Materiensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Chihuahuensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Chihuahuensis subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quibus Praesules Ordinarii locorum fruuntur atque adstringuntur. Mandamus etiam ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur, qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus atque omnibus bonis temporalibus, quae ad Materiensem praelaturam pertinuerunt et portione bonorum, quae eidem debent obvenire e divisione ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda quaeque hactenus ad mensam episcopalem archidioecesis Chihuahuensis pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum. Cum fas erit, selecti Seminarii alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae canones Codicis Iuris Canonici praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a Curiis Materiensi et Chihuahuensi ad Curiam Cuauhtemocensem-Materiensem quam primum transmittantur. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Hieronymo Prigione, quem diximus, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef. 

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 2, pp.142- 144

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana