Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ISIOLANUS*

IN KENIA NOVA CONDITUR VICARIATUS APOSTOLICUS ISIOLANUS

 

Ad aptius consulendum evangelizationis operi in Kenia, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, omnibus mature perpensis habitoque faventi voto Venerabilis Fratris Clementis Faccani, Archiepiscopi titulo Serrensis in Proconsulari atque in eadem Natione Pronuntii Apostolici, censuerunt ibidem novum Vicariatum Apostolicum esse condendum. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. In regione patrio sermone « Isiolo » nuncupata novum constituimus Vicariatum Apostolicum Isiolanum, quem, separatum a dioecesi Meruensi, metropolitanae Ecclesiae Vercellensis curae concredimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus cuiusque Pro-Cathedram episcopalem ponimus in templo Deo in honorem Sancti Eusebii dicato, quod in urbe « Isiolo » exstat. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Clementi Faccani, quem diximus, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad memoratam Congregationem remittendi. Hanc denique Nostram Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 4, p. 348

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana