Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BARENTUANA*

IN ERYTHRAEA NOVA EPARCHIA CONDITUR NOMINE BARENTUANA

 

Quia opportunum videtur ut Eparchia Asmarensis in Erythraea, nimis ampla, ita dividatur ut ex ea nova constituatur ad aptius consulendum spirituali saluti atque regimini Christifidelium ritus Alexandrini Aethiopici in ea degentium, Nos, utpote beati Petri Successores de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam, a Venerabili Fratre Nostro Achille S.R.E. Cardinale Silvestrini, Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, hoc ipso die Nobis relatam, ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus: quadam detracta parte territorii ab Eparchia Asmarensi, novam condimus Eparchiam ab urbe Barentu, in qua sedem eparchialem poni iubemus, Barentuanam appellandam, cunctis factis propriis iuribus atque obligationibus. Quam quidem Eparchiam metropolitanae Ecclesiae Neanthopolitanae suffraganeam facimus, mandantes ut eas complectatur regiones, quae olim Gasc-Setit et Barca nuncupabantur. Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die uno et vicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 4, p. 349

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana