Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

EUNAPOLITANA*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN BRASILIA, EUNAPOLITANA APPELLANDA

 

Apostolicum munus ab ipso Domino Nobis commissum summa diligentia explicare contendimus, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quocirca cum Venerabiles Fratres Antonius Eliseus Zuqueto, Episcopus Taxensis-Carabellensis, et Paulus Lopes de Faria, olim Episcopus Itabunensis, consentiente Conferentia Episcopali Brasiliensi, postuiaverint ut ex suo territorio quibusdam detractis partibus nova conderetur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Alfio Rapisarda, Archiepiscopo titulo Cannensi et in Brasilia Apostolico Nuntio, de Congregationis pro Episcopis consilio, haec Apostolica Nostra potestate usi statuimus et decernimus: a dioecesibus Taxensi-Carabellensi et Itabunensi distrahimus integrum territorium, quod in praesentiarum lege civili circumscribitur municipiis illis, quae populari loquela vocantur Eunápolis, Belmonte, Porto Seguro, Guaratinga, Itagimirim, Itabela, Itapebi et Santa Cruz Cabrália, quibus nova dioecesis constituitur, Eunapolitana appellanda, quae iisdem terminatur finibus quibus supra memorata municipia simul sumpta circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in urbe Eunapoli locamus, templumque ibidem paroeciale idemque Beatae Mariae Virgini « Auxiliadora » dicatum ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Eunapolitanus Episcopus iisdem fruetur iuribus ceterisque rebus, quibus reliqui Praesules. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Sancti Salvatoris in Brasilia suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo opem ferant. Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt, quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad Mensas Episcopales (quae vulgo «Mitras vocantur» Taxensem-Carabellensem et Itabunensem pertinuerunt. Collegium Consultorum instituatur, qui validam opem ipsi Episcopo ferant. Quod ad Seminarii institutionem atque sacrorum candidatorum formationem praescripta iuris communis et Congregationis de Institutione Catholica serventur. Seminarii quidam tirones itemque sacerdotes ad studia complenda Romam ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur, si fieri potest. Quod autem ad novae dioecesis regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura aliaque horum similia, quae sacri canones praecipiunt serventur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur assignati in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes, Seminariique tirones illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Acta et documenta quae in universum novam dioecesim respiciunt, a Curiis Taxensi-Carabellensi et Itabunensi ad Curiam Eunapolitanam sollicite transferantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Alfium Rapisarda legamus, quem antea memoravimus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodecimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 11, pp. 835-836

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana