Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BAUCANA*

IN TIMORIA ORIENTALI NOVA CONDITUR DIOECESIS BAUCANA

 

Quo aptius consuleretur Evangelizationis operi in Timoria Orientali, optime fieri est visum si ibidem nova dioecesis constitueretur. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque votis eorum quorum interest, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Diliensi dioecesi separamus partem orientalem territorii ex eaque novam condimus dioecesim Baucanam, quam huic Apostolicae Sedi immediate subiectam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam volumus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Baucau », templumque inibi exstans, Deo in honorem Sancti Antonii Lisbonensis dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Petrus Sambi, Archiepiscopus titulo Bellicastrensis atque in Indonesia Apostolicus Pronuntius, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem cito mittenda. Mandamus denique ut haec Constitutio Nostra nunc et in posterum sit rata, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 2, p. 86

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana