Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PORTUS ARGENTARII*

IN REPUBLICA DOMINICIANA NOVA CONDITUR DIOECESIS PORTUS ARGENTARII

 

Venerabilis Frater Ioannes Antonius Flores Santana, Archiepiscopus Metropolita Sancti Iacobi Equitum, audita Conferentia Episcoporum Dominiciana, ab hac Apostolica Sede petivit ut, quibusdam seiunctis territoriis a circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur ad efficacius providendum spirituali saluti fidelium in ea degentium. Nos, beati Petri Successores de totius Dominici gregis bono solliciti, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Francisco Bacqué, Archiepiscopo titulo Gradiscano, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. Ab archidioecesi Sancti Iacobi Equitum separamus sive integrum territorium civilis provinciae patrio sermone « Puerto Plata » nuncupatae sive territorium municipii « Gaspar Hernández » ad civilem provinciam « Espaillat » pertinens; atque ex ita distractis territoriis noyam constituimus dioecesim Portus Argentarii appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta territoria, ut civili lege exstant, in praesens terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Puerto Plata » ponimus, ibique situm templum, Deo in honorem Sancti Philippi Apostoli dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus. Praeterea dioecesim Portus Argentarii suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Iacobi Equitum eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iacobi Equitum subicimus. Mandamus insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris communis constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae ad normam canonis 122 C.I.C. eidem obvenire debent quaeque hactenus ad patrimonium archidioecesis Sancti Iacobi Equitum pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; cum fas erit, selecti sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae illi in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curia Sancti Iacobi Equitum ad Curiam Portus Argentarii quam primum transmittantur. Haec, quae praescripsimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Francisco Bacqué, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Republica Dominiciana, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Decem bris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 3, pp. 154-156

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana