Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TRIVANDRENSIS SYRORUM MALANKARENSIUM*

METROPOLITANA EXCITATUR EPARCHIA
TRIVANDRENSIS SYRORUM MALANKARENSIUM IN INDIA

 

Singulares omnino recentius videre licuit progressus vitae catholicae actionisque christianae fecisse carissimum in India gregem Trivandrensem Syrorum Malankarensium, unde tota nimirum Mater laetatur Ecclesia. Cum vero ipsius dicionis illius latiores fines fideliumque multitudines difficilius reddidissent sacrorum inibi pastorale opus atque cotidianum apostolatus ministerium, suasum prudenter est ut iisdem de finibus alia conderetur eparchia quae non facilius modo gubernaretur sed eosdem pietatis fideique fructus etiam sponderet. Pro apostolicae igitur potestatis Nostrae amplitudine civilem regionem, cui vulgare est nomen Kanyakumari, abscindimus ab memorata Archieparchia Trivandrensi quam in Eparchiam convertimus Marthandomensem, dum eparchialem nempe sedem in urbe collocari volumus ipsa Marthandom novamque hanc communitatem subdi Metropolitanae Eparchiae Trivandrensi veluti suffraganeam. Iubentes praeterea singula illa quam diligentissime adservari quas de huius modi constitutione sive eparchiae erectione sacri statuant canones, mandamus graviter Venerabili Fratri Metropolitae Trivandrensi ut hoc Nostrum decretum singillatim quam primum curet ad effecta propria deducendum, quo citius possit novellus ille grex fidentiusque suam proprii floris auctusque optati ingredi viam. Quod superest, vehementer pastoris omnium ecclesiarum animo adfectu amore Divinum Pastorem precamur ut natae sic hodie Eparchiae Marthandomensi propitius faveat et arrideat hortamur universum eius clerum ac populum ut suae memores dignitatis et altioris condicionis alacriter suscipiant ecclesiam suam deinceps aedificandam et ex Christi voluntate prosperandam. Litteras denique hasce Nostras firma esse in perpetuum edicimus suamque rite vim quibusvis rebus contrariis haudquaquam obstantibus habituras.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto et decimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Marcellus Rossettii, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 7, pp. 436-437

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana