Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SUCHITEPEQUENSIS-RETALHULENSIS*

IN GUATIMALA NOVA CONDITUR
DIOECESIS SUCHITEPEQUENSIS-RETALHULENSIS

 

Ad aptius consulendum spirituali bono fidelium sibi creditorum, Venerabiles Fratres Victor Hugo Martínez Contreras, Archiepiscopus Metropolita Altensis, Quetzaltenanguensis-Totonicapensis, et Eduardus Ernestus Fuentes Duarte, Episcopus Sololensis, audita Conferentia Episcoporum Guatimalae, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, quibusdam distractis territoriis a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova dioecesis conderetur. Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Ioanne Baptista Morandini, Archiepiscopo titulo Numidensi et in eadem Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Altensi-Quetzaltenaguensi-Totonicapensi separamus integrum territorium civilis regionis patrio sermone « Departamento de Retalhuleu » nuncupatae, a dioecesi autem Sololensi seiungimus territorium civilis regionis « Departamento de Suchitepéquez »; atque ex ita distractis territoriis novam constituimus dioecesim Suchitepequensem-Retalhulensem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta territoria nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Mazatenango », civilis regionis « Departamento de Suchitepéquez » urbe principe, ponimus, ibique templum situm, Deo in honorem sancti Bartholomaei Apostoli dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Praeterea dioecesim Suchitepequensem-Retalhulensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Guatimalensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi eiusdem metropolitanae Sedis subicimus. Mandamus insuper ut quam primum ibi constituatur ad normam iuris Collegium Consultorum, qui Episcopo, consilio et opera valido sint auxilio. Congruae quidem sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae secundum normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici eidem obvenire debent quaeque hactenus ad patrimonium sive archidioecesis Altensis, Quetzaltenanguensis-Totonicapensis sive dioecesis Sololensis pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; cum fas erit, selecti sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae illi in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curiis archidioecesis Altensis, Quetzaltenanguensis-Totonicapensis et dioecesis Sololensis ad Curiam Suchitepequensem-Retalhulensem quam primum transmittantur. Quae statuimus, perficienda committimus memorato Apostolico Nuntio vel, ipso absente, illi, qui curat negotia Apostolicae Sedis in Guatimala; eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die uno et tricesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 5, p. 270-271

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana