Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MATEHUALENSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR MEXICANA IN NATIONE,
MATEHUALENSIS APPELLANDA

 

Apostolicum officium ab ipso Domino Nobis commissum summa diligentia explicare properamus, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere festinamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quocirca cum Venerabiles Fratres Iosephus Guadalupensis Galván Galindo, Episcopus Vallipolitanus, et Arturus Antonius Szymanski Ramírez, Archiepiscopus Sancti Ludovici Potosiensis, consentiente Conferentia Episcopali Mexicana, postulaverint ut in foederata civili illa regione, quam Estado de San Luis Potosí vocant quibusdam detractis partibus nova conderetur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lauriacensi et in Mexicana Re publica Apostolico Nuntio, de Congregationis pro Episcopis consilio, haec Apostolica Nostra potestate usi statuimus et decernimus: a dioecesi Vallipolitana integrum territorium distrahimus municipii quod Ciudad del Maíz appellant; ab archidioecesi Sancti Ludovici Potosiensis totum territorium separamus municipiorum quae dicuntur Matehuala, Catoce, Cedral, Charcas, Guadalcázar, Santo Domingo, Vanegas, Venado, Villa de Guadalupe, Villa de la Paz et Villa de Arista, quibus nova dioecesis constituitur, Matehualensis appellanda, quae iisdem terminatur finibus quibus supra memorata municipia simul sumpta circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in urbe Matehuala locamus, templumque ibidem Beatae Mariae Virgini dicatum sub vocabulo Immaculatae Conceptionis ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Sancti Ludovici Potosiensis suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo opem ferant. Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt, quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad mensas episcopales dioecesis Vallipolitanae et archidioecesis Sancti Ludovici Potosiensis pertinuerunt. Quoad Seminarii institutionem atque sacrorum candidatorum formationem praescripta iuris communis et Congregationis de Institutione Catholica serventur. Seminarii quidam tirones itemque sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur, si fieri potest. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae censeantur assignati in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Acta et documenta quae in universum novam dioecesim respiciunt, a Curiis Vallipolitana et Sancti Ludovici Potosiensis ad Curiam Matehualensem sollicite transferantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Iustum Mullor García, Archiepiscopum titulo Volsiniensem legamus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud anctum Petrum, die duodetricesimo mensis Maii, anno Domini millesimb nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Horatius Cocchetti, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 9, pp. 602-604

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana