Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PARAKUENSIS*

NOVA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA
IN BENINO, PARAKUENSIS NONCUPATA

 

Successoris Petri in Ecclesia munere fungentes ad provehendum christifidelium spiritale bonum, nunc etiam populum Dei in Benino respicimus omnia disponere contendentes ad animarum curam efficaciorem inibi reddendam. Quapropter andito consilio quorum interest summa apostolica Nostra potestate novam Provinciam ecclesiasticam Parakuensem constituimus ex dioecesibus Parakuensi, Kandina, Natitinguensi et Diuguensi, cuius sedes princeps Parakuensis erit deinceps, quae hisce quoque litteris archidioecesis metropolitana efficitur cui reliquae dioeceses Kandina Natitinguensis et Diuguensis ut suffraganeae sedes subiciuntur. Praeterea Venerabilem Fratrem Nestorem Assogba, hactenus Episcopum Parakuensem, ad gradum Archiepiscopi et Metropolitae promovemus. Haec quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Andreae Dupuy, Archiepiscopo titulo Saelesiensi atque Apostolico in Benino Nuntio, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione exemplum horum consiliorum exsecutionis remittendi. Hae denique Litterae Nostrae firmae sint volumus tam in praesens quam in posterum omne tempus, quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo sexto mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 1, pp. 5-6

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana