Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GOASOËNSIS*

IN GANA NOVA CONDITUR DIOECESIS GOASOËNSIS

 

Ad aptius provehendam aeternam salutem et efficacius consulendum simul pastorali regimini Christifidelium Ganae commorantium intra fines Sunyaniensis dioecesis, nuper est petitum ut, eadem divisa, nova constitueretur Ecclesia. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, omnibus mature perpensis ac faventi habito voto Venerabilis Fratris Andreae Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, pro summo, quo fungimur, munere de cunctis Ecclesiis particularibus solliciti, talem sententiam ratam habemus atque Nostra Apostolica potestate sequentia decernimus. A Sunyaniensi dioecesi distrahimus territorium districtuum civilium nuncupatorum Asunafo, Asutifi, Tano et Ahafo Area; ex eoque novam condimus dioecesim Goasoënsem, quam metropolitanae Ecclesiae A litore aureo suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Goaso » ac paroeciale templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Antonii dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus ad effectum adducet Venerabilis Frater Andreas Dupuy, quem diximus, qui, re acta, curabit documenta conficienda sincerisque exemplis ad eandem Congregationem cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctam Petrum, die quarto et vicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 2, pp. 82-83

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana