Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PUNTARENENSIS*

IN COSTARICA NOVA CONDITUR DIOECESIS PUNTARENENSIS

 

Sacrorum Antistites Conferentiae episcopalis Costaricensis maiori Christifidelium bono studentes consulere, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, quibusdam seiunctis territoriis a dioecesibus Tilaranensi et Sancti Isidori, nova conderetur dioecesis ad aptius ibidem providendum pastoralibus necessitatibus. Nos quidem, habito faventi voto Venerabilis Fratris Hyacinthi Berloco, Archiepiscopi titulo Fidenatensis atque in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis enixis precibus libenter obsecundandum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, sequentia decernimus: separamus singulatim: a dioecesi Tilaranensi territorium pagorum nuncupatorum Puntarenas, Montes de Oro, Esparza et Garabito, a dioecesi autem Sancti Isidori territorium pagorum Parrita et Aguirre; atque ex ita distractis territoriis novam constituimus dioecesim Puntarenensem appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicti pagi simul sumpti, prout in civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Puntarenas » ponimus, ibique situm templum, Deo in honorem Sacratissimi Cordis Iesu dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Praeterea dioecesim Puntarenensem suffraganeam efficimus metropolitanae Sedi Sancti Iosephi in Costarica eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iosephi in Costarica pro tempore subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus memorato Apostolico Nuntio vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Costarica, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo ottavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef
.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 6, pp. 381-382

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana