Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VASAIENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS VASAIENSIS

 

Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini facilius et efficacius consulendum nuper esset petitum ut, divisa Bombayensi archidioecesi, nova ibidem circumscriptio ecclesiastica constitueretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditoque pariter faventi voto eorum quorum interest, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, beati Petri Successores, solliciti de universis particularibus Ecclesiis, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Bombayensi archidioecesi separamus territorium novem subdistrictuum civilium « Taluks » qui sunt in parte septemtrionali districtus civilis « Thane » quique patrio sermone nuncupantur Vasai, Bhiwandi, Shahapur, Wada, Jawahar, Palghar, Mokhada, Dahanu et Talasari; ex eoque novam constituimus dioecesim Vasaiensem, quam metropolitanae Ecclesiae Bombayensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Vasai » atque templum Deo in honorem Sanctae Mariae, Dominae Nostrae Gratiae, ibidem exstans ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis atque in eadem Natione Apostolicus Pronuntius, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem cito mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 8, pp. 561-562

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana