Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BANFORENSIS*

IN BURKINA FAO NOVA CONDITUR DIOECESIS BANFORENSIS

 

Cum suo tempore efflagitatum sit ut dioecesis Bobodiulassensis in Burkina Faso divideretur, ut loca civilia vulgari nomine « Comoé » et « Léraba » inde subtracta novam nuncupandam posthac Banforensem converterentur in dioecesim, Nos nimirum ipsi Congregationis pro Gentium Evangelizatione obsecuti consiliis hac eadem in re atque prorsus Nobis persuadentes talem partitionem in aeternae salutis commoditatem inibi viventium christifidelium esse cessuram, haec quae sequuntur pro apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine statuimus servarique iubemus in perpetuum. Superiora loca memorata abstrahimus a dicione Bobodiulassensi ex quibus novam condimus laetantes diocesim Banforensem, metropolitanae scilicet ecclesiae Uagaduguensi suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Eius autem statuimus episcopalem sedem in urbe « Banfora » ubi templum Sanctis Petro ac Paulo sacrum ibidem ad dignitatem evehimus Ecclesiae Cathedralis, omnibus simul additis iuribus atque privilegiis quae id genus sacris congruunt aedificiis. Reliqua vero cuncta ad eandem hanc dioecesis institutionem ex sacris canonibus pertinentia religiose nimirum pleneque servari volumus, quibusvis rebus haudquaquam obstantibus. Destinamus autem interea Venerabilem Fratrem Aloisium Ventura, Archiepiscopum titulo Equiliensem atque Apostolicum Nuntium in Burkina Faso qui haec Nostra ad amussim exsequatur rite decreta ac mandata. Re tandem peracta documenta exarabuntur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittentur. Omnem quidem Apostolicam hanc Constitutionem tam nunc quam in posterum omne tempus ratam esse volumus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium  Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 12, pp. 930-931

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana