Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FRANCISTAUNENSIS*

IN BOTSUANA NOVUS CONDITUR VICARIATUS
APOSTOLICUS FRANCISTAUNENSIS

 

Ad aptius consulendum evangelizationis operi in Botsuana, ubi in praesens dioecesis Gaboronensis tantum exstat, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, omnibus mature perpensis habitoque faventi voto eorum quorum interest, censuerunt ibidem novum Vicariatum Apostolicum esse condendum. Nos igitur, qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A dioecesi Gaboronensi separamus territorium districtuum civilium nuncupatorum Central, Chobe, Gantsi, Ngamiland et North-East atque eo constituimus Vicariatum Apostolicum Francistaunensem, quem sollicitis curis Societatis Verbi Divini concredimus. Haec insuper omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Emmanueli Monteiro de Castro, Archiepiscopo titulo Beneventensi atque in memorata Natione Delegato Apostolico, onere imposito authenticum exemplar actus peractae executionis ad Congregationem, quam diximus, remittendi. Hanc denique Nostram Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium  Evang. Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n. 


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 11, pp. 830-831

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana