Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GORENSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN CIADIA,
GORENSIS APPELLANDA

 

Diligentem sane curam continenter adhibemus ut Domini salutares nuntii ipsiusque praecepta omnia loca contingant et quam efficacissime gentes. Idcirco Nos cuncta disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, consentiente Venerabili Fratre Didaco Causero, Archiepiscopo titulo Metensi atque in Ciadia Apostolico Nuntio, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Gorensem appellandam, quae meridianum territorium Subpraefecturarum civilium, vulgo Goré et Baïbokoum, ipsumque ab Ecclesiis Munduensi et Dobana seiunctum, complectetur. Novam dioecesim metropolitanae Ecclesiae Ndiamenanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cathedram episcopalem in tempio Sanctae Mariae Angelorum, in urbe sito quod Goré vocant, locamus. Cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Didacum Causero, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesmo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo ottavo, Pontificatus Nostri vicesimo primo. 

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.


*A.A.S, vol. XCI (1999), n. 3, p. 245

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana