Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MASVINGENSIS*

IN ZIMBABUA NOVA CONDITUR DIOECESIS MASVINGENSIS

 

Ad aptius promovendum Evangelizationis opus in Zimbabua, optime fieri est visum si ibidem nova dioecesis constitueretur. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus rebus mature perpensis auditisque faventibus votis eorum quorum interest, illud iudicium accipiendum essse censuerunt. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus: A Gueruensi dioecesi separamus sive territorium districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Bikita, Chiredzi, Chivi, Gutu, Masvingo, Mwenezi et Ndanga, sive partem districtuum civilium Gwanda et Beitbridge; ex iisque novam condimus dioecesim Masvingensem, quam metropolitanae Ecclesiae Bulauaiensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi qui supra sunt definiti. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Masvingo » templumque inibi exstans, Deo in honorem Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Petrus Paulus Prabhu, Archiepiscopus titulo Titulanus in Numidia atque in Zimbabua Apostolicus Nuntius, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem cito mittenda. Mandamus denique ut haec Constitutio Nostra nunc et in posterum sit rata, contrariis quibuslibet rebus nequaquam vero obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 5, pp. 411-412

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana