Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ADILABADEN*

IN INDIA NOVA EPARCHIA CONDITUR NOMINE ADILABADENSIS

 

Ad aptius consulendum spirituali saluti atque regimini multorum Christifidelium commorantium in ampla Eparchia Chandaënsi, quae comprehendit regionem duarum Foederatarum Civitatum Indiae, quarum una lingua Marathi, altera Telugu utuntur, Nos, utpote beati Petri Successores de totius Dominici gregis bono solliciti, in Audientia Venerabili Fratri Nostro Achilli S.R.E. Cardinali Silvestrini, Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, hodie concessa, consentimus ut eadem ita dividatur ut ex ipsa nova constituatur Eparchia. Summa igitur Apostolica potestate sequentia decernimus: quodam detracto territorio ab Eparchia Chandaënsi, novam condimus Eparchiam Adilabadensem, cuius sedem eparchialem in oppido « Adilabad » poni iubemus, cunctis factis propriis iuribus atque obligationibus. Quam quidem Eparchiam Archidioecesi Metropolitanae Hyderabadensi suffraganeam facimus, mandantes ut ea complectatur territorium detractum e provincia « Adilabad ». Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem, quam diximus, mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
ACHILLES card. SILVESTRINI
     Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 11, p. 1031

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana