Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OSORIENSIS

*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN BRASILIA,
OSORIENSIS APPELLANDA.

 

Apostolicum supremi Ecclesiae Pastoris munus ab ipso Domino Nobis commissum summa diligentia explicare contendimus, ut ipsius salubres monitiones ac beneficia omnia loca attingant cunctasque pervadant gentes. Idcirco Nos res disponere contendimus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quandoquidem igitur Venerabiles Fratres et Pastores Altamirus Rossato, Archiepiscopus Portalegrensis in Brasilia et Neius Paulus Moretto, Episcopus Caxiensis Australis, Conferentia Episcopali Brasiliensi sententiam rogata, postulaverunt ut ex suo territorio quibusdam detractis partibus nova conderetur dioecesis. favente quoque Venerabili Fratre Alfio Rapisarda, Archiepiscopo titulo Cannensi et in Brasilia Apostolico Nuntio, de Congregationis pro Episcopis consilio, haec Apostolica Nostra potestate freti statuimus et decernimus: a sedibus Portalegrensi in Brasilia et Caxiensi Australi distrahimus territorium, quod in praesentiarum lege civili municipiis significantur illis, quae populari loquela vocantur Arroio do Sal, Balneário Pinhal. Capão da Canoa, Capivari do Sul, Caraá, Cidreira, Dom Pedro de Alcântara, Imbé, Itati, Mampituba, Maquiné, Morrinhos do Sul, Osório, Palmares do Sul, Santo Antoônio da Patrulha, Terra de Areia, Torres, Tramandaí, Tres Cachoeiras, Três Forquilhas et Xangri-lá, quibus nova dioecesis constituitur, Osoriensis appellanda, quae iisdem terminatur finibus quibus supra memorata municipia simul sumpta circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in urbe Osório locamus, templumque ibidem paroeciale idemque Immaculatae Conceptioni Mariae dicatum ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Portalegrensi in Brasilia suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus. Cetera cuncta ad iuris normas temperentur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Alfium Rapisarda legamus, quem antea memoravimus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica dignitate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, altero et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 LUCAS card. NEVES
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Tharsisius Nardi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 18-19

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana