Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CARUPANENSIS

IN VENETIOLA NOVA CONDITUR DIOECESIS

CARUPANENSIS

 

Plerique sacrorum Antistites Conferentiae Episcopalis Venetiolae, spirituali Christifidelium bono studentes consulere, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, quodam seiuncto territorio ab archidioecesi Cumanensi, nova dioecesis conderetur ad aptius populi Dei necessitatibus providendum. Nos vero, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Leonardi Sandri, Archiepiscopi titulo Aemoniensis seu Civitatis novae atque in memorata Natione tunc Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis enixas preces libenter audiendas esse putavimus. Summa igitur, qua fungimur, potestate, haec decernimus: ab archidioecesi Cumanensi separamus integrum territorium municipiorum patria lingua nuncupatorum Bermúdez, Arismendi, Benítez, Valdez, Marino, Andrés Mata, Cajigal et Libertador atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Carupanensem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta, prout in civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Carúpano » ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem Sanctae Rosae de Lima dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus, mandantes ut in eo, ad normam iuris, Canonicorum Capitulum instituatur. Insuper dioecesim Carupanensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Cumanensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Cumanensis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Andreae Dupuy, Archiepiscopo titulo Saelesiensi atque in Venetiola Apostolico Nuntio, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto mensis Aprilis, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 8, pp. 618-619

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana