Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NUNENSIS

IN BURKINA FASANA NOVA CONDITUR
DIOECESIS NUNENSIS APPELLANDA

 

Grave successoris Petri munus summa diligentia gerentes, studiose adlaboramus ac contendimus ut Christi Evangelium ubique terrarum nuntietur rectaque ratione explanetur. Nunc vero de Christifidelibus deque cunctis hominibus bonae voluntatis in Burkina Fasana cogitamus atque res disponere properamus ut salutiferae ibi veritatis praedicatio facilius commodiusque eveniat. Accepta igitur sententi a Congregationis pro Gentium Evangelizatione, a dioecesi Nunensi-Deduguensi regionem vulgo dictam « Kossì » abstrahimus qua nova dioecesis constituatur Nunensis appellanda. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe vulgo dicta « Nouna » locamus templumque ibidem sub titulo « Nostrae Dominae a Perpetuo Succursu » ad gradum evehimus Ecclesiae cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuri- bus et privilegiis. Dioecesim Nunensem metropolitanae sedi Uagaduguensi suffraganeam efficimus atque iurisdictioni memoratae Congregationis obnoxiam. Cetera cuncta ad Iuris Canonici normas exsolvantur. Ad haec explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Marium Zenari, Archiepiscopum titulo Iuliensem atque in Burkina Fasana Apostolicum Nuntium, legamus. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Aprilis, anno Domini bismillesimo, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 9, pp. 657-658

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana