Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BONGAIGAONENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
BONGAIGAONENSIS APPELLANDA ERIGITUR

 

Ultra flumen Brahmaputra in regione septemtrionali, benignitate Dei crevit his annis christianorum agmen. Quo aptius opus evangelizationis ibidem expleri possit, expostulatum est ut vastissima archidioecesis Guvahatina divideretur atque nova illic erigeretur ecclesiastica circumscriptio. Quamobrem, praehabito favorabili voto quorum interest, audito consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis statuimus ut ab archidioecesi Guvahatina separetur septemtrionale territorium, quod districtus civiles amplectitur vulgo nuncupatos: Bongaigaon, Barpeta, Dhubri Kokrajhar, Nalbari, cum exceptione tamen paroeciae in loco v.d. Kumarikatta, atque ex ita distracto territorio nova erigatur dioecesis, Bongaigaonensis appellanda, quam metropolitanae Ecclesiae Guvahatinae suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam facimus. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo nuncupata Bongaigaon statuimus, templumque inibi exstans, Deo in honorem sancti Alberti dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Ad Seminarii alumnorum institutionem quod attinet, iuris communis serventur praescripta, prae oculis habitis Congregationis pro Institutione Catholica praeceptis. Cum fas erit, selecti sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur. Quod autem ad novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur praescripta Iuris Canonici. Documenta et acta quae conditam hanc dioecesim respiciunt, ad eandem Curiam mittantur ibique in tabulario serventur. Simul ac dioecesis Bongaigaonensis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero clerici Seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Ad haec omnia perficienda delegamus Venerabilem Fratrem Laurentium Baldisseri, Archiepiscopum titulo Diocletianensem atque Nuntium Apostolicum in India vel, eo absente, negotiorum Sanctae Sedis in eadem Natione gestorem, cui sane necessarias et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito remittendi ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis. Has Litteras Nostras firmas esse volumus, quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Maii, anno Domini bismillesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO 
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Ioannes B. Re, Substitutus.
 Petrus López Quintana, Protonot. Adsessor.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 10, pp. 705-706

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana