Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ZARIENSIS

*

IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS ZARIENSIS APPELLANDA

 

Totius dominici gregis spiri tale curantes summa diligenti a bonum, studiose contendimus ut Christi Evangelium ubique terrarum nuntietur rectaque ratione explanetur. Nunc vero de Christifidelibus deque cunctis hominibus bonae voluntatis in Nigeria cogitamus atque res disponere properamus ut salutiferae ibi veritatis praedicatio facilius commodiusque eveniat. Accepta igitur sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, ab archidioecesi Kadunaënsi regionem, vulgo dictam «Kaduna», decem «Local Government Areas», scilicet «Zaria, Sabon Gari, Soba, Ikara, Makarfi, Kubau, Kudun, Giwa, Bernin Gwari et Igabi », cum exceptione districtuum civilium vulgo «Rigasa» nec non «Rigachukun», abstrahimus quibus nova dioecesis constituitur Zariensis appellanda. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe vulgo dicta «Zaria» locamus templumque ibidem in honorem Christi Regis dicatum ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Zariensem metropolitanae sedi Kadunaënsi suffraganeam efficimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Cetera cuncta ad Iuris Canonici normas exsolvantur. Ad explenda quae per has Litteras statuimus Venerabilem Fratrem Osvaldum Padilla, Archiepiscopum titulo Piensem atque in Nigeria Apostolicum Nuntium, legamus. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem quam diximus diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

 Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini bismillesimo, Pontificatus Nostri tertio et vigesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, p. 130

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana