Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IDUKKENSIS*

NOVA CONSTITUITUR IN INDIA EPARCHIA
SYRORUM-MALABARENSIUM NOMINATA «IDUKKENSIS»

 

Maturescens Catholica fides ac pietas et maximis quidem auctibus intra fines Indiae non sinit tantum verum quodam modo poscit ut singulis inibi communitatibus efficientius consulatur, novis etiam passim excitandis ecclesiasticis dicionibus. Cum igitur eparchia Kothamangalamensis Syrorum Malabarensium ita tum christifidelium creverit numero tum apostolatus cotidiani necessitatibus, haec quae sequuntur pro apostolica Nostra auctoritate statuimus fierique praecipimus. Ab ipsa commemorata eparchia Kothamangalamensi totam seiungimus regionem loca provinciae civilis dictae Udumbanchola necnon civilium circumscriptionum Thodupuzha et Devicolam complectentem, unde apud urbem Idukki novam condimus eparchiam, in posterum Idukkensem vocandam quam volumus veluti suffraganeam subdi archieparchiae metropolitanae Ernakulamensi-Angamaliensi, cunctis additis ei propriis iuribus et privilegiis, propriis operibus et officiis obligationibus quae in normis Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium recensentur de huius generis constitutione. Documentum autem hoc Nostrum sanctum ratumque in omne esse tempus iubemus, contrariis quibuslibet causis rebusve haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo altero, Pontificatus Nostri vicesimo quinto. 

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IGNATIUS MOUSSA card. DAOUD            Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, pp. 381-382

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana