Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ACARIGUARAURENSIS*

IN VENETIOLA NOVA CONDITUR DIOECESIS ACARIGUARAURENSIS

 

Ad satius consulendum spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater Alexander Figueroa Medina, tunc praesul Guanarensis, audita Conferentia episcopali Venetiolana, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Andreae Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A Guanarensi dioecesi separamus integrum territorium municipiorum, quae patrio sermone nuncupantur Agua Blanca, Araure, Esteller, Páez, San Rafael de Onoto, Santa Rosalia ac Turén; atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Acariguaraurensem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus memorata municipia simul sumpta terminantur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe «Acarigua» ponimus, ibique exstans templum paroeciale, Deo dicatum in honorem Beatissimae Virginis « de la Corteza », ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus, praecipientes ut in eadem sacra aede Canonicorum Capitulum, ad normam iuris, instituatur. Praeterea dioecesim Acariguaraurensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Barquisimetensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore Barquisimetensis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec omnia perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Andream Dupuy, quem diximus, vel, ipso absente a sede, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Venetiola, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 4, pp. 234-235

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana