Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TIMIKAËNSIS

*

IN INDONESIA NOVA DIOECESIS ERIGITUR NOMINE TIMIKAËNSIS.

 

Supernum evangelizationis mandatum Nos, beati Petri Apostoli Successores, continuo impellit ad verbi ministerium summis expediendum opibus potissimum novarum constitutione dioecesium. Quam ob rem cum Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque quorum interest votis, novam in Indonesia dioecesim condendam esse censuissent, Nobis visum est talem sententiam ratam habere. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus atque iubemus. Detracta parte occidentali territorii dioecesis Iayapuraënsis, novam dioecesim Timikaënsem erigimus, quae civilibus definietur finibus, videlicet locorum v.d. Biak-Nurnfor, Yapen- Waropen, Nabire, Paniai, Puncak Jaya et Mimika. Archiepiscopali item sedi Meraukensi eandem suffraganeam constituimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea statuimus Episcopi sedem poni in oppido v.d. «Timika» atque templum ibidem situm, Deo in honorem Trium Regum Magorum Tiga Raja dicatum, ad gradum necnon dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus; Cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Quae decrevimus perficienda committimus Venerabili Fratri Laurentio Fratini, Archiepiscopo titulo Botrianensi et in Indonesia Apostolico Nuntio, onere imposito ad memoratam Congregationem authenticum exemplar actus effectae exsecutionis, cum primum fas erit remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuscumque rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 6, pp. 325-326

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana