Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LODZIENSIS*

PROVINCIA ECCLESIASTICA LODZIENSIS
APPELLANDA IN POLONIA CONDITUR.

 

Spiritale incrementum Poloniae fidelium foventes, ecclesiastica instituta illa in dilecta terra aptare properamus ad commodiorem inter cunctos Ecclesiae

filios filiasque salutiferae veritatis divulgationem. Nunc vero enixam consideramus rogationem Venerabilis Fratris Nostri Iosephi Cardinalis Glemp, Archiepiscopi Varsa viensis, qui, audita Episcoporum Poloniae Conferentia, ob incolarum copiam in circumscriptione ecclesiastica sibi commissa degentium, ab Apostolica Sede postulavit ut, dismembratis quibusdam territoriis eiusdem Provinciae ecclesiasticae Varsa viensis, nova constitueretur Provincia ecclesiastica Lodziensis atque eiusdem nominis Ecclesia ad dignitatem honoremque archiepiscopalis metropolitanae sedis eveheretur. Nosmet Ipsi, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Iosephi Kowalczyk, Archiepiscopi titulo Heracleensis et in Polonia Apostolici Nuntii, de consilio Sectionis de Rationibus eum Civitatibus apud Secretariam Status, Congregatione pro Episcopis in consilium advocata, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. De plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, Lodziensem sedem archiepiscopalem Sanctae Sedi adhuc immediate subiectam ad fastigium metropolitanae Ecclesiae evehimus eique iura et privilegia conferimus quibus ceterae metropolitanae sedes, ad normam iuris communis, gaudent. Ex territorio porro duarum communitatum ecclesialium, Lodziensis scilicet et Lovicensis, novam constituimus Provinciam ecclesiasticam Lodziensem appellandam. Sacrum deinde Pastorem archidioecesis Lodziensis dignitate archiepiscopali ae gradu Metropolitae insignimus atque iuribus et privilegiis quibus ceteri in orbe catholico Metropolitae secundum canonum normas ornantur, oneribus pariter et obligationibus quibus iidem ligantur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem quem diximus Fratrem Iosephum Kowalczyk destinamus, necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quarto mensis Februarii, anno Domini bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

IOANNES card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 5, pp. 252-253

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana