Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VILLAVICENTIENSIS

*

NOVA CONDITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA SCILICET VILLAVICENTIENSIS, QUAE SEDES AD DIGNITATEM ECCLESIAE METROPOLITANAE ATTOLLITUR.

 

Ad totius dominici gregis tutelam destinati, quantum situm est in Nobis, curam continenter adhibemus, ut salutifera Iesu Christi beneficia quam amplissimam multitudinem attingant. Quapropter Nos aptare festinamus ecclesiastica instituta ut proposita haec commodius expediantur. Ideo suffragante Conferentia Episcoporum Columbiae ac favente item Venerabili Fratre Beniamino Stella, Archiepiscopo titulo Midilensi et in Republica Columbiana Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Provinciam ecclesiasticam Villavicentiensem condimus atque sedem episcopalem Villavicentiensem ad dignitatem metropolitanae Ecclesiae attollimus, congruis iuribus privilegiisque additis, quibus ceterae metropolitanae sedes ad iuris normas fruuntur. Nova condita Provincia ecclesiastica Villavicentiensis complectetur Metropolitanam Sedem eiusdem nominis et dioeceses suffraganeas Sancti Iosephi a Guaviare et Granadiensem in Columbia, hactenus ad Provinciam ecclesiasticam Bogotensem pertinentes; Villavicentiensem sacrorum Antistitem pro tempore, scilicet Venerabilem Fratrem Iosephum Octavium Ruiz Arenas, ad officium Metropolitae novae Provinciae ecclesiasticae provehimus eidemque iura, onere et obligationes addimus. secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Iosephus Conte, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.10, pp. 620-621

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana