Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TIRANENSIS-DYRRACENA*

IN ALBANIA SEDES CATHEDRALIS TIRANENSIS-DYRRACENA
AD METROPOLITANAE GRADUM EVEHITUR NOVAQUE
PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR

 

Solet Apostolica Sedes, sive ad Christifidelium bonum melius fovendum sive ad communem finitimarum dioecesium pastoralem actionem efficacius promovendam, ecclesiasticas circumscriptiones aptius quandoque disponere. Ad hanc rationem, cum nimirum commodum esse ducamus primum denominationem archidioecesis Dyrracenae-Tiranensis ita permutari, ut deinde Tiranensis-Dyrracena nuncupetur, tum eandem Ecclesiam ad metropolitanae sedis dignitatem evehi tum nova provincia ecclesiastica constitui, perpenso Congregationis pro Gentium Evangelizatione consilio, suprema et Apostolica Nostra auctoritate sequentia decernimus et iubemus. Dum statuimus mutatam denominationem archidioecesis Tiranensis-Dyrracenae quam supra diximus, eandem item ad gradum dignitatemque metropolitanae Ecclesiae attollimus, omnia iura ac privilegia tribuentes quae huiusmodi Ecclesiis iure communi debentur. Huic metropolitanae Sedi Ecclesiae suffraganeae erunt dioecesis Rrësheniensis et Administratio Apostolica Albaniae Meridionalis, quibus simul constabit nova provincia ecclesiastica Nostra voluntate condita. Quae autem his Litteris Nostris mandavimus perficienda curabit Venerabilis Frater Ioannes Bulaitis, Archiepiscopus titulo Naronensis atque in Albania Nuntius Apostolicus, cui omnes potestates agendae rei concedimus, quas poterit, si visum fuerit, cuilibet viro delegare, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto, onere tamen imposito efficiendi ut certum verumque peractae exsecutionis documentorum exemplum ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione sedulo transmittatur. Has denique Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuscumque rebus nihil obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Ianuarii anno bismillesimo quinto Pontificatus Nostri septimo ac vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
       Secretarius Status

 CRESCENTIUS Card. SEPE
Congr.
pro Gentium Evang. Praef
.

 

Laurentius Civili, Protonot. Apost. 
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 131-132

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana