Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANDOQUIDEM

BEATA MARIA VIRGO DE MERCEDE CONFIRMATUR PATRONA
TOTIUS PROVINCIAE IMBABURAE, IN REPUBLICA AEQUATORIANA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem Beata Virgo Maria est Christique Ecclesiaeque et fidelium omnium mater amabilis, quae sane laborantibus filiis invigilat, et praesidium in adversis, quae hominibus tanta instant, et exemplar egregium virtutum, quae in illa floruerunt magis quam in nullo mortaliuin, idcirco semper carum Nobis atque cum amantissimi filii officio coniunctum matris tantae honorem curare, pietatem augere, estendere obsequium. Qua re, cum clerus atque fideles provinciae vulgari sermone «Imbabura» cognominatae, in dioecesis Ibarrensis finibus, eandem beatissimam Virginem sub titulo de Mercede, quam a priscis temporibus singulari veneratione prosecute sunt, iam patronam suae provinciae elegerint, atque Venerabilis Frater Silvius L. Alvear, Episcopus Ibarrensis, quo est amore instinctus erga Christianorum parentem, electionem probaverit a Nobisque confirmari petierit, ad normam Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30, Nos, id rati fore augendae religious erga caelestem Matrem causam, quam libentissime admotae expostulations concedimus. Placet ergo Mariam Virginem de Mercede patronam apud Deum provinciae Imbaburae esse et haberi, cum omnibus iuribus et privilegiis liturgicis iuxta rubricas consequentibus. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Decembris, anno MDCCCCLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana